Apocalypsis B. Joannis*

Caput 1: Versus 7

Ecce venit,etc. Et vere debetis eum glorificare, quia ipse est qui venturus est ad remunerandum.Cum nubibus,id est cum sanctis: quia nubes fuerunt compluendo aliis doctrinam, et miracula faciendo; vel, sicut in nube ascendit, ita in nube veniet, per quam Dei clementiam intelligimus, qua bonis est refrigerium et illuminatio, malis vero terror et excaecatio. Quod et significatum est per nubem qua educti sunt filii Israel de Aegypto.Et videbit eum.Alia translatio habet:Videbit omnis terra talem.Quasi dicat: Talem videbunt qualem impii venturum esse non credebant.Omnis oculus.Boni ut laetentur, mali ut confundantur, videbunt.Plangent.Seu collident super eum impotentes ejus imperio resistere, ad similitudinem lapidis et fictilium. Velplangent se,id est dolebunt respicientes eos qui fundati sunt super eum, quia non tantum dolebunt de ipso tormento, quam quod repellentur a tali consortio.
(* Traductions européennes)